Site hosted by Angelfire.com: Build your free website today!

Latin

The Sign of the Cross

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.

Pater Noster (The Lordfs Prayer)

Pater Noster, qui es in cælis,
Sanctificetur nomen tuum.

Adveniat regnum tuum,

Fiat voluntas tua,

sicut in cælo, et in terra.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,

Et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Et ne nos inducas in tentationem,

Sed libera nos a malo.

[Quoniam tuum est regnum, et potestas, et gloria in sæcula.]

Amen.


Ave Maria (The Hail Mary)

Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus.
Et benedictus fructus ventris tui, Jesus.

Sancta Maria, Mater Dei,

Ora pro nobis peccatoribus,
Nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.

 

Gloria (Glory Be)

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper,

et in sæcula sæculorum,
Amen.

Oratio Fatima (Fatima Prayer)

DOMINE Jesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

 

 

Credo (The Apostlefs Creed)

Credo in Deum Patrem omnipotentem,
Creatorem caeli et terrae.
Et in Iesum Christum,
Filium eius unicum, Dominum nostrum,
qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad caelos,
sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis,
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem,
remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem et vitam aeternam.
Amen.

Salve Regina (Hail Holy Queen)


Salve, Regina, mater misericordiae: vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. Amen.

Meditationes Rosarii

Mysteria Gaudia
1. Quem, Virgo, concepisti.
2. Quem visitando Elisabeth portasti.
3. Quem, Virgo, genuisti.
4. Quem in templo praesentasti.
5. Quem in templo invenisti.

Mysteria dolorosa
1. Qui pro nobis sanguinem sudavit.
2. Qui pro nobis flagellatus est.
3. Qui pro nobis spinis coronatus est.
4. Qui pro nobis crucem baiulavit.
5. Qui pro nobis crucifixus est.

No Luminous Mysteries yet

Mysteria gloriosa

1. Qui resurrexit a mortuis.
2. Qui in caelum ascendit.
3. Qui Spiritum Sanctum misit.
4. Qui te assumpsit.
5. Qui te in caelis coronavit.

Memorare

Memorare, o piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia esse derelictum. Nos tali animati confidentia ad te, Virgo Virginum, Mater, currimus; ad te venimus; coram te gementes peccatores assistimus. Noli, Mater Verbi, verba nostra despicere, sed audi propitia et exaudi.

Magnificat (The Canticle of Mary)

Lc 1, 46-55 1.

1. Magnificat anima mea Dominum,
2.
et exultavit spiritus meus* in Deo salvatore meo.
3.
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.* Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
4. Quia fecit mihi magna, qui potens est,* et sanctum nomen eius.
5.
Et misericordia eius in progenies et progenies* timentibus eum.
6.
Fecit potentiam in brachio suo,* dispersit supérbos mente cordis sui.
7.
Deposuit potentes de sede* et exaltavit humiles.
8.
Esurientes implevit bonis* et divites dimisit inanes.
9.
Suscepit Israel puerum suum,* recordatus misericordiæ.
10.
Sicut locutus est ad patres nostros,* Abraham et semini eius in sæcula.
11.
Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto.
12. Sicut erat in principio, et nunc et semper,* et in sæcula sæculorum. Amen.